Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

10 DISSERTATIO XI. Imp. professus est, quaeque lecta publice in eo­dem Concilio est? ,,Haec est vera fidei reg'ula, „quam et in prosperis , et in adversis vivaciter „tenuit Apostolica Christi Ecclesia , quae per „Dei gratiam a tramite Apostolicae tra- „ditionis r.umquam errasse probatur, „nec haereticis novitatibus unquam „depravata succubuit, quia dictum est „Petro: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit „vos , ut cribraret sicut triticum : ego autem pro ,,te rogavi, ut non deficiat fides tua: et tu con- ,,versus confirma fratres tuos. Hic Dominus fidem ,,Petri non defecturam promisit , et confirmare „eum fratres suos admonuit: quod Apostolicos „Pontifices, meae exiguitatis praedecessores, con- „fidenter fecisse semper , cunctis est agnitum. „ Verene dici , et asseverari ab Agathone potuisset, Apostolicam Christi Ecclesiam, id est, Romanam, a tramite Apostolicae traditionis numquam erras­se , neque haereticis novitatibus unquam deprava­tam succubuisse, si vera sunt, de quibus in Con­cilio VI. generali accusatus est Honorius , men­tem Sergii secutum in omnibus esse, ejusque im­pia dogmata confirmasse, si ideo ab hoc Concilio anathemate percussus est, et interfectus, idque tx sententia, ab ipso Agathone prius lata, quem­admodum in hujus ejusdem Concilii epistola Sy- nodica est ad eumdem Agathonem, cujus verba §pho superiore producta sunt ? Verene dicere Agatho potuisset, et asseverare, juxta Christi promissionem fidem Petri defecturam non esse , et quod eidem Petro a Christo injunctum est , ut confirmet fratres suos , semper fecisse antecesso­res suos, cunctis agnitum esse? Aeque consentanea sibi non sunt, quae in hac quaestione de Honorio afferuntur ex Concilio generali VIII. Constantinopolitano. Nam idem Ha-

Next

/
Oldalképek
Tartalom