Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE CONC. CONSTANTIEPÍSI. membra corporis, quae sunt disjuncta , et avulsa a capite. Vbi Petrus, ibi Ecclesia. Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Hac ratione concilia, tametsi quoad cetera , generalia , turpissime desciverunt, et non’ tantum nihil pro veritate praestiterunt, verum etiam adversus fidem orthodoxam in errores foedissimos deciderunt. Tale fuit Concilium Ephesisum II. In quo cum Dioscorus sibi ar- rogasset agendi auctoritatem, ceterique Episcopi secuti eum fuissent, Concilium hoc eo evasit, ut ad perpetuam infamiam appellari meruerit latrocinium Ephesinum. Eamdem fortunam habuit Concilium ab lconoclastis Constantinopoli celebratum, eamdem Constantinopolitanum sub Photio , et ut adhuc sequente Dissertatione demonstrabitur, concilium Basileense. Ista deinde Scripturae testimonia, Tu es Petrus, et super hanc Petram aedi f i- cabo Ecclesiam meam, Tibi dabo claves regni caelorum, Pasce oves meas, quibus Primatus Petro exhibetur collatus a Christo , Natalis enervare studet, afferendo S. Augustinum, aliosque Patres, qui dicant, Christum dedisse claves Ecclesiae, istiusque unitati, dum eas dedisset Petro, atque hunc in clavibus recipiendis personam gessisse Ecclesiae: atque ideo neque istud: Pasce oves meas, aliter esse dictum Petro a Christo, quam illud dictum est: Tibi dabo claves regni caelorum. Itaque Ecclesiam esse, in qua resideat, et posita sit omnis potestas, quaeque cum in aliis Episcopis, tum in ipso etiam Romano Pontifice nonnisi per communicationem istius potestatis, atque commissionis sibi factae ab Ecclesia sit. Istam sententiam jam vidimus in Dissertationis VIII. §. 3. una cum argumentis^ quibug eam fulciunt; et cujus10(>