Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
110 DISSERTATIO XIlí. nam firmitatis ista sint. Nemo enim omnium horum Patrum est, qui non confiteretur ipsi Petro directe esse datas Claves a Christo , atque Primatum supra universam Ecclesiam per Claves designatum, quemque Ecclesia Romana semper habuerit, confessione ipsius etiam Nicaeni Concilii. Sed , ut in eadem Dissertatione VIII. demonstratum est, tantum eatenus Patres dicunt Ecclesiae esse datas Claves , dum hae Petro darentur, quatenus has Petrus non sic acceperit, ut earum emolumentum, atque fructus ad ipsum solum spectaverit, sed in bonum universae Ecclesiae, quasque Petrus , dum moreretur, secum non abstulerit, sed quae in ejus successoribus in Ecclesia perstiterint. Qua argumentandi ratione Febronium , ejusque sequaces usos esse vidimus in illa Dissertatione, ad'Romanum Pontificem deprimendum infra alios Episcopos , eadem utuntur Natalis , et Theologi Parisienses, sub quorum nomine Natalis sua proponit argumenta, ad Episcopos ceteros in Concilio supra Romanum Pontificem attollendos. Quod utrique agunt , et moliuntur, re unum, idemque est. Omnium fortissimum , quod ex eadem Scriptura se putant habere argumentum Natalis, et Parisienses, hoc est. Est dictum a Christo : ,,Si „peccaverit in te. frater tuus, vade, et corripe „eum inter te, et ipsum solum. Si te audierit, ,,lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non au- „dierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos , „ut in ore duorum, vel trium stet omne verbum. „Quod si non audierit eos , dic Ecclesiae. Si „autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut eth- „nicus et Publicanus.,, Matth. 18. v. 15* Sic autem Natalis post Joannem Gerson in Tractatu de Potestate Ecclesiast. Considerat, /j. itemque Fe- bronius hinc argumentatur: Romanum Pontificem