Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DISSERTATIO XIII. per charitatis vinculum , quaeque vim sit habitu­ra ad impetrandum id, quod petitur a Deo. Verum est, haee verba etiam S. Caelesíinum I. Papam (Epist. ad Synod. Ephesin.) adhibuisse ad fiduciam suam de affuturo Spiritu sancto in Con­cilio indicandam. Nam cum haec eadem Christi verba attulisset , quasi Concludens hinc dixit : „Si enim nec huic tam brevi numero Spiritus ,,sanctus deest, quanto magis eum interessé cre­dimus, quando in unum convenit tanta turba „Sanctorum?,, Ergo Spiritus sanctus assistit Con­cilio. Et quis hoc negat ? Jamne vero hinc fluit illa conclusio, Concilium generale esse supra Papam? Nec plus conclusionis est in aliis duo­bus testimoniis. Apud Joannem loc. cit. Christus Spiritum sanctum promisit Ecclesiae, qui cum ea maneat in aeternum , adeoque etiam extra Con­cilium. Et quia hinc intelligitur, Spiritum san­ctum adesse etiam Concilio , hincne jam conse­quens iterum debebit esse, Concilium esse supra Papam ? Perinde ex verbis istis : Visum est Spi­ritui sancto, et nobis, aliudne intelligitur, et aliud consequitur, quam id, quod Apostoli sta­tuerunt in suo Concilio , esse constitutum , atque decretum numine Spiritus sancti? Est autem ia quaestione, si casus iste in generali concilio con­tingeret, ut a Ilomano Pontifice in sententia dis­sentiant ceteri Episcopi, istorumne praevalere de­beat sententia , et stare , etiamsi ci non consenti­ret Romanus Pontifex. Consideret rursum quis­que , an haec verba , Visum est Spiritui sancto, et nobis, aliquid conferant ad vi­dendum , Episcoporum reliquorum in Concilio po­testas habeatne infra se ipsum etiam Papam. Sed argumentantur, promissionem Spiritus sancti esse factam a Christo Apostolis, et ia Apostolis toti Ecclesiae. Seorsumne a Petro? aut •tok

Next

/
Oldalképek
Tartalom