Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

DE CONC. CQNiSTANTIENSI. 105 omnibus Apostolis, totique Ecclesiae promitten­do Spiritum sanctum Christus dejeciine ex di­gnitate Primatus , quam ei illis apud Matthaeum, cap. 1Ö* v. 18. verbis, Tu es Petrus, et su­per hanc Petram aedificabo Ecclesi­am meam,Tibi dabo claves regni coe­lorum promisit? An non post factam etiam hanc promissionem Spiritus sancti Apostolis , atque toti Ecclesiae , non eo minus Christus Petro di­xit : Pasce oves meas, atque has ei traden­do , et committendo ad pascendum eumdem toti suo gregi , toti Ecclesiae suae praefecit? Non est dubium , quin tota Ecclesia regatur , et gu­bernetur a Spiritu sancto, ne possit deficere a fide. At vero et illud certum est, hujus Eccle­siae caput , et fundamentum esse Petrum. „Ipse ,,est Petrus (sunt verba S. Ambrosii in Psal. 40-) ,,cui dixit: Tu es Petrus, et super hanc Petram „aedificabo Ecclesiam meam. Vbi ergoPe- ,,trus, ibi Ecclesi a.,, Ergone sine Petro, vel ab hoc sejungendo se , eique renitendo, erit il­la Ecclesia, cui Christus Spiritum veritatis pro­misit? Vbi est Petrus , ibi est Ecclesia. Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam. Quia toti Ecclesiae promisit Christus Spiritum veritatis , hincne sequetur, ut is, quem caput suae Eccle­siae fecit Christus , idcirco locum reperiat non­nisi post alia membra, et is, qui caput est, fiat cauda? sicut in Gallicana sententia Ilomanus Pon­tifex ponitur infra Episcopos reliquos omnes con­gregatos in Concilio eo usque, ut his debeat subjectus esse in iis , quae statuerunt , et nisi se subjiciat, hi eum etiam condignae (ut in Sess. 5» Concilii Constantiensis positum est) poenitentiae possent subjicere, etiam ad alia juris remedia, si opus fuerit, recurrendo, hoc est, ut ego qui­dem hunc sensum istic essereor, ad quem, si poe-

Next

/
Oldalképek
Tartalom