Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b
DE HONORIO I. PAPI. 11 .,,que.ejus non potest attribui.,, Idem Maximus in epistola ad Marinum, quam Anastasius Biblio- thecarius in suis habet Collectaneis, docet insuper, eurndem Joannem , cujus opera Honorius usus est in illa epistola scribenda ad Sergium, quique deinde factus Pontifex Romanus epistolam illam scripsit ad Constantinum Imperatorem, testatur, ne mentionem factam quidem esse „Vnius omni- „modis voluntatis, licet hoc nunc sit fictum ab „his, qui hanc (epistolam Honorii) in Graecam „vocem interpretati sunt.,, Hoc est, quod supra dixi, epistolam Honorii ad Sergium, nec mansisse incorruptam. S- 2. Acta Concilii oecumenici VI. Constantinopolitani habent, Honorium esse ab hoc Concilio condemnatum ob haeresim. Idem exstat in aliis aeque Oecumeni • cis Conciliis, et apud ipsos Romanos Pontifices, Dum autem res se ita habet, et Honorius, unam dicens voluntatem, et operationem in Christo , imo abstinendo etiam ista voce Vna, sed tantum asserens , in Christo non fuisse duas contrarias voluntates, carnis, et spiritus, quemadmodum epistolarum, quae productae modo sunt, testimoniis demonstratum est, sique in hac ejus assertione nihil justa reprehensione dignum est, cur igitur deinde in Concilio VI. Constantiriopo- litano una cum aliis reis Monothelitici erroris damnationem subiit, ipsique Romani Pontifices in eam consenserunt? Namque in Actis hujus Concilii VI. Constantinopolitani, uniusque ex Oecu- xnenicis sic Act. 13« exstat: „Postulatum est, ut „pronunciaretur sententia de epistolis Sergii, Ho-