Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.2. (Pestini, 1820) - 683b

12 DISSERTATIO XI. „norii, etSophronii, quae in actione praeceden- „te lectae sunt. Sanctum Concilium dixit: Se­cundum promissionem, quae a nobis ad vestram „gloriam facta est , retractantes dogmaticas epi­stolas, quae tamquam a Sergio , Patriarcha hu- „jus Regiae urbis scriptae sunt, tam ad Cyrum, „qui tunc fuerat Episcopus Phasidis , quam ad „Honorium Papam antiquae Romae $ similiter äu­ßern et epistolam ab illo, id est, Honorio re­scriptam ad eumdem Sergium , basque invenien- ,,tes omnino, alienas existere ab Apostolicis dog- „matibus, et a definitionibus Sanctorum Concilio- „rum, et cunctorum probabilium Patrum, sequi „vero falsas doctrinas haereticorum, eas omni „modo abjicimus, et tanquam animae noxias exe- „cramur. Quorum autem impia exeeramnr dog- „mata, horum et nomina a Sancta Dei Ecclesia „projici judicavimus, id est, Sergii Praesulis hu- „jus urbis , qui adgressus est de hujusmodi im- „pio dogmate conscribere, Cyri Alexandrini, ,,Pyrrhi, Petri, et Pauli , Praesulum hujus etiam ,,civitatis , qui et similia eis senserunt, ad haec ,,et Theodori Episcopi Pharan. Quarum omnium „supra scriptarum personarum mentionem fecit „Agatho sanctissimus Papa antiquae Romáéin sug- „geslione , quam fecit ad piissimum, et magnum „Imperatorem nostrum , eosque abjicit, utpote „contraria rectae fidei sentientes, quos anathema- „ti submitti definimus. Cum bis vero simul pro- „jici a sancta Dei Catholica Ecclesia , simulque „anathematizari praevidimus et Honorium , qui „fuerat Papa antiquae Romae, eo quod invenimus „per scripta, quae ab eo facta sunt ad Sergium, „quia in omnibus mentem ejus secutus est. — - „Post haec produxit Georgius Diaconus Charto- „phylax epistolas Cyri duas ad Sergium Constan- „tinopolitanum, et unam Theodori ad eumdem

Next

/
Oldalképek
Tartalom