Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
to DISSERTATIO I* supra universam Ecclesiam. Hoc et Marúlío, et Protestantibus fuit, cur Petrum, ne Romae quidem fuisse, evincere voluerint. Tali enim pacto et.am effecissent, ut neque Primatus deberet Romano íontifici competere, quem is habet per successionemS. Petro in Romana ejus Episcopali cathedra. S- 2Istud refellunt etiam Gulielmus Cave , et Samuel B<sna- gius , tametsi et ipsi alieni ab Ecclesia Catholica. Haec vero istorum assertio talis fuit , ut ad eam confutandam insurrexerint etiam Gulielmis Cave , et Samuel Basnagdus , ambo admodum clari inter Protestantes. Gulielmi Cave Histor. Lite?. Secui. Apostol, pag-. 7. haec sunt verba : „Petrum Romae fuisse , sedemque in ea aliquamdiu tenuis- „se , cum toto antiquorum coetu intrepide affir- „mamus. Testes damus omni exceptione majores, 5,et ex ultima antiquitate petitos : Igmatium An- 5, tiochiae Episcopum, S. Petri discipulum , certe 5,in Sede Antiochena successorem in Epistola ad, 5,Romanos, Papiam Hierapolitanum S. Joannis „Evang-elistae , saUem Presbyteri auditorem apud ,,Eusebium Lib. 2. cap. 15* p* 53* Irenaeum Lug-- „dunensem virum Apostolicorum temporum, S. „Polycarpi discipulum Lib. 3. adv. haeres, cap. 1. ,,p* 22Q. C. 3. p. 232.Dionysium Corinthium apud „Eusebium Lib. 2* C. 25 p. Ö8* Clementem Alexandrinum apud Euseb. Líl, 2. c. 15* Tertullianum „de Praescript. Cap. 3Ö. p- 215- de Bapt. C. 4* ,,p* 225- Scorpiac. Cap. ult. p. 500. Gajum Pres- „byterum Romanum mag'ni nonúnis virum Ecclesiasticum apud Eusebium Lib. 2- p. 25- 67- Ori- „g'enem Tom. III. in Genes, apud Eusebium L. d* G. 1« p. 7!•» Praetermissisque deinde Cypria-