Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DB S. PETBI EPISCOPATY ROM. li ni, Arnobii, Lactantii, aliorumque plurium, qui post Orig'enem scripserunt, testimoniis, „Igitur „post tot, inquit, veneranda nomina, tam clara „primae vetustatis monumenta , quis rem tqm per» „spicue, tam constanter traditam in dubium re-, „vocabit ? Certe, si tam densa testium nubes , tam „concors veterum sententia pro cujusvis ingenii „pruritu sit vellicanda, actum erit penitus de pri- „morum seculorum memoria, nec cuiquam ultra „suam aetatem sapere licebit.,, Aeque Basnagius in Annál. Politico - Eccles. ad a. 64* „Neque enim, „inquit, ulla unquam fuit traditio , quae majori „testium numero cingatur, ut de Petri in Vrbem „adventu dubitari non possit, quin omnia historiae „convellantur fundamenta.,, $. 3. Neque tamen etiam hi ipsi, nedum alii Protestantes, dare volunt, S. Petrum fuisse Romae Episcopum. S. Petri Romanus Episcopatus testimoniis demonstratur. Neque tamen Caveus, et Basnagius, qui Petrum Romae fuisse tam fortiter asseruerunt adversum eos, qui istud ex suis negarunt, eoque minus alii Protestantes, volunt concedere, Petrum sic fuisse Romae , atque hic ita praedicasse Evangelium , ut Episcopalem etiam cathedram sibi Romae constitutam habuerit: ut tamen ista ratione declinarent, ne Episcopos Romanos in Episcopatu , quem gerunt, successores esse Petri cogerentur fateri. At vero, si ipso Caveo, et Basnagio assertoribus, omnia historiae fundamenta convellenda sunt, si actum erit de memoria primorum seculorum, dando licentiam in dubium vocandi, Petrum fuisse Romae, rem tot testibus qompro-*