Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE OBIG. 3EDIVM PATRÍTRCH. ET METROP. 7 St Ephesi, 1. Timoth. 1. v. 3. ut denunciaret qui­busdam, ne aliter docerent} quem instruxerit, quales, et quibus dotibus praeditos ordinare de­beret Episcopos } quem docuit, quomodo adver­sus Presbyterum accusationem deberet recipere. 1. Timoth. 3. v. 1. c. 5- v. 22* Nam ordinare Epi­scopos clarum est, fuisse etiam postea juris Epi­scopi Metropolitani , itemque judicium exercere non est alterius, quam ejus, qui potestate supe­rior est. Etenim qui hic dicitur Presbyter, idem intelligitur Episcopus. Id quod ex Actor. 20- v. 17. collato cum v. 28* evidens fit: siquidem quos prius majores natu (n^saßvTe^ovs) vocavit, eosdem deinde declaraverit esse Episcopos. Talis quoque erat Titus , Episcopus toti insulae Cretae ab eo­dem Paulo praepositus , cuique officium dedit cor­rigendi ea, quae deessent, et constituendi Presbyteros per civitates. Nam iterum hi Pres­byteri erant omnino Episcopi, de quibus proti­nus Paulus subjecerit: Oportet enim Epi­scopum sine crimine esse. Tit. 1. v. 5-7* Si igitur haec regiminis constitutio jam facta per Apostolos cernitur , haecne tantum postea instituta ab Ecclesia est ? ut Binghamus asseruit et post hunc Rieggerus Institut. Juris prudent. Eccl. Part. 1. Sect. §• 153» ut alii passim Ju­ris neoterici doctores. Jam ex bis, quae demonstrata sunt, et illud, intelligi potest, qua ratione inter Episcopos, qui ut inquit S. Leo , loco superius allato , in pro­vinciis majoribus constituti sollicitudinem susce­perunt ampliorem, tamen adhuc eminuerit Ale­xandrinus , et Antiochenus, dum ut idem Leo Epist. 10* ad Episcopos per Provinc. Vien- nens. constitutos , docet ,,Apostoláéi muneris sa- „oramentum ita Dominum ad omnium Apostolo- ;;ntm officium pertinere voluisse } ut in beatissi-

Next

/
Oldalképek
Tartalom