Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DISSERTATIO II. „mo Petro , Apostolorum omnium summo , principaliter collocaverit, ut ab ipso , quasi quondam capite dona sua velut in corpus omne diffunderet.,, Nam, si a Petro, velut a capite fluxit potestas cum in alios Episcopos, tum in Metropolitas ad regendum rite totum corpus Ecclesiae, consequens est, neque eam, quam Alexandrinus, et Antiochenus Episcopus obtinuit potestatem, aliunde, quam a Petro in bos fluxisse. Bonifacius I. Rom. Pontifex Epist. 15» ad Rufum aliosque, aeque asseruit Alexandrinam, et Antiochenam Ecclesiam Apostolicae Sedi suam debere dignitatem , etiam per Canones : postquam videlicet id, quod antiqua jam consvetudine habebant, etiam iis ab Concilio Nicaeno Can. 6* confirmatum fuisset. „Si placet, inquit, recensere Cano- ,,num sanctiones , reperietis, quaesit post Eccle- „siam Romanam secunda sedes, quaeve sit tertia. „A quibus ideo ita rerum videtur ordo distinctus, „ut se Ecclesiarum Pontifices ceterarum sub uno „tamen , eodemque sacerdotio habere cognoscant, ,,quibus charitate servata propter Ecclesiasticam „disciplinam debeant esse subjecti. Et quidem „haec sententia Canonum a vetustate duravit, et „nunc usque, Christo Domino nostro favente, „perdurat. Nemo unquam Apostolico culmini , „de cujus judicio non licet retractari, manus ob- „vias audacter intulit, nemo in hoc rebellis ex- „stitit , nisi qui de se voluit judicari. Servant Ec- „clesiae magnae praedictae per canones dignita- „tes , Alexandrina, et Antiochena, habentes Ec- „clesiastici juris notitiam , servant, inquam, sta- „tuta Majorum , in omnibus deferentes' gratiae , „quam se in Domino, qui pax nostra est, nobis ,,debere cognoscunt.,, Demonstratum est supra §pho 1. hujus dissertationis, in sedibus Episcopalibus, quae su?6