Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE ORIG. SEDIVM, PATRIARCH. ET METROP. 51 dignitate antecessit omnes alias urbes Imperii, donec Constantinopolis per Constantinum M. to­tius Imperii Orientalis caput facta esset, aequata in dignitate ipsi Romae, ideoque dicta etiam No­va Roma. Dum liquet, et certum est, in civitatibus fu isse ab Apostolis constitutos Episcopos, vel ab eorum discipulis Act. lZ*. v. 22* Tit. 1. v. 5» eas autem sedes Episcopales, quae constitutae sunt in urbibus , quae provinciarum fuerunt metropoles , fuisse etiam factas Sedes Metropolitanas , id , quod compertum fit ex harum Sedium comparatione cum urbibus, quae etiam juxta descriptionem po­liticam Romani imperii, in illo etiam Libello: Notitia Imperii contentam , fuerunt metro - poles provinciarum , deinde cum sicut in guber­natione Imperii Alexandria caput fuerit dioeceseos Aegypti, Antiochia caput dioeceseos Orientis, ita etiam in regimine Ecclesiastico supra has eas­dem dioeceses eminuerint Episcopi, Alexandrinus, et Antiochenus, hic supra dioecesim Orientis, ille supra Aegypti, nimis quoque clarum , atque apertum est, politiam Ecclesiasticam ad guber­nandas Ecclesias , esse secutam eam dispositionem, quae obtinebat in civili gubernatione Imperii, quantum attinet ad regionum terminos , ad quos se extenderet jurisdictio , eamque constitutionem, qua Episcopi alii supra alios positi in regendi munere essent.

Next

/
Oldalképek
Tartalom