Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
52 DISSERTATIO II. $• 2. Quae Sedes Episcopales dictae sint Patriarchales. Quando Constantinopolitanus Episcopus quaesiverit se se his non tantum aequare, verum etiam anteferre. De reliquis dignitatum inter Episcopos gradibus. Duae sedes Episcopales, Alexandrina, et Antiochena, dictae sunt Patriarhales , earumque Episcopi appellati sunt Archiepiscopi, vel Patriarchae, sed nonnisi seculo quinto circa tempus concilii Ghalcedonensis. Hae duae sedes cum jam ante Concilium Nicaenum I. ita eminuissent, ut Romanam solam Sedem sequerentur , reliquas omnes alias dignitate antecederent, in Concilio eodem Nicaeno his proximum dignitatis gradum obtinuit Jerosolymorum Episcopus , manente tamen, ut est in Canone septimo hujus concilii, Metropolitanae civitatis propria dignitate. Caesareae in Palaestina Romani Praesides , qui gubernabant Judaeam, sedem, et habitationem habebant. Ita Caesarea metropolis Palaestinae fuit facta, atque hinc istus urbis Episcopus fuit Episcopus Metropolitanus juxta eam rationem , quae §pho superiore jam demonstrata est. Is vero honore tantum exornatus, deinde contentus isto non fuit, et non tantum Palaestinam, verum etiam Arabiam, et Phoeniciam sub suam potestatem traxit: quaemadmodum hoc intelligitur ex N o t i t i a Imperii, et ejus descriptione facta sub Leone Sapiente circa a. 8Q1* et a Leunclavio a. 15QÖ- edita: in qua in JerosolymitanoPatriarchatu praeter Jerosolymam insuper Scythopolis , Petra, et Bostra ponuntur, velut metropoles sub eo constitutae. In concilio Chalcedonensi a. 451. actum est, non tantum ut Conslantinopolitana Episcopalis se-