Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

50 DISSERTATIO II. ptum , Libyam, et Pentapolim, sive juxta aliam divisionem, quae obtinebat in Imperio, per Li­byam superiorem, Libyam inferiorem, Thebai­dem, Aegyptum, Arcadiam, et Augustamnicam: omnesque harum provinciarum Episcopi ab Epi­scopo Alexandrino pendebant, etiam ipsi Metro­politae. Episcopo Antiocheno suberant hae quin­decim provinciae: Palaestina prima, Phoenice, Syria, Cilicia prima, Cyprus, Arabia, Isauria, Palaestina secunda, Phoenice Libani, Euphraten- sis , Syria Salutaris , Osrhoene , Mesopotamia , Cilicia secunda. Ex Libro , qui inscribitur No­titia Imperii, et circa tempus , quo Arcadius, et Honorius Imperatores fuerunt, confectus esse existimatur, constat, universum Romanum impe­rium in dioeceses tres , et decem divisum fuisse sub quatuor Praefectis praetorio, comprehendentes centum viginti provincias. A Constantino M. quat­uor Praefectos praetorio fuisse constitutos, cum antea duo tantum fuissent, exstat etiam apud Zo- simum Lib. 2* Hist. Praefectus praetorio per Orientem sub se ha­buit quinque dioeceses , Orientem , Aegyptum , Asianam, Ponticam, et Thraciam. Reliquae dioe­ceses fundebantur per Asiae alias regiones, nec non Europae, atque Africae, subjectas Romano imperio. Praeter hos Praefectos praetorio singu­lae provinciae singulos habebant Praetores, vel Proconsules, aut aliud dignitatis nomen geren­tes, constitutos in urbibus, quae provinciarum fuerunt metropoles. Dioecesi autem, quae , ut di­ctum est, ex pluribus constabat provinciis, unus praeerat, idque cum imperio, qui Vicarius Im­perii Romani solebai plerumque appellari. Ex his vero Vicariis is, qui dioecesim Aegypti guber­nabat, singulari nomine Praefectus Augustalis Alexandriae appellabatur. Alexandria post Romam

Next

/
Oldalképek
Tartalom