Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

4Q i DISSERTATIO II. De Origine Sedium Patriarchalium, et Metropolitanarum. §. i. Post Romanam Ecclesiam Alexandrina , et Antiochena ceteras omnes Ecclesias antecesserunt dignitate. Provinciae , supra quas earum auctoritas se exten­derit. Juxta dispositionem, quae obtinebat in Ro­mano Imperio civilis gubernationis , ordinatae eliam Sedes Patriarehales, et Metropolitanae sunt. Sedem Episcopalem urbis Romae ad Primatus dignitatem evectam esse per id, quod S. Petri Principis Apostolorum sedes fuerit, atque liujus in hac Sede successor sit Romanus Episcopus, intelligitur ex dissertatione antecedente. Post Ro­manum Episcopum proximum dignitatis locum te­nuerunt Episcopi, Alexandrinus, et Antiochenus: quam eorum eminentiam jam Synodus Nicaena I. generalis Canone sexto agnovit fluxisse ex anti­qua consvetudine, quamque suo decreto etiam confirmavit, et perdurare voluit. Vi hujus suae dignitatis Episcopus Alexan­drinus praesidebat Ecclesiis per universam Aegy­' 4

Next

/
Oldalképek
Tartalom