Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

luit , e vita sustulisset , et exstinxisset; perinde, quomodo se Evangelii praedicatio , et Relig-ionis propagatio habuisset , si Apostoli, nondum ex Ju­daea profecti ad Evangelium praedicandum in mun­do . ab Judaeis comprehensi, interfecti fuissent, quemadmodum illis deliberatum fuit. Act. 5* v. 35. Nos, qui non scimus, quid futurum sit, possu­mus casus varios concipere, et dum concipimus, consilia quoque nostra vertimus ad diversas par­tes, ut casibus , quos concepimus mente , occur­ramus. Nullus vero casus contingere potuit, qui efficeret, ne stet, quod Christus statuit, ut fieret. Aeque superfluum, atque inane est quaerere, quid futurum esset, si Roma funditus everteretur, atque in solitudinem ita redigeretur, tit nemo eam incolat. Nam in Romana Ecclesia est Petra Constituta, supra quam aedificata a Christo est Ecclesia. Haec autem stabit , et durabit usque ad finem mundi, usque ad consummationem seculi. Statusque iste intelligitur Ecclesiae, peregre posi- 'ae in hoc mundo : 2» Cor. 5* v. 6. nam in caelo in triumphali suo statu haec perennabit in aeter­num. Si igitur de Ecclesia, ut subvertatur , et per­ati nullus metus est, adversus quam portae in­feri praevaliturae non sunt $ neque Petrae , supra quam aedificata Ecclesia est, metuendum est. Nam si haec Petra subverteretur, neque fundamento subruto , et disjteto perstaret Ecclesia, quemad­modum neque domus ulla suo spoliata fundamento. Roma , ut caput esset Religionis , a Deo praede­stinatum est, quemadmodum paulo ante vidimus asseruisse Bossuetum -in Sermone suo celebratis­simo de \ nitate Ecclesiae, et S. Petri cathedra aeterna est. Idem Petrus in suis successoribus manet fundamentum fidelium, utpote super quem aedificavit Christus Ecclesiam suam. Jesus Chri­stus hoc dixit. Caelum, et terra citius, quam ejus verbum transibunt. DIS­/f8 DISSERTATIO I, DE S. PETRI EPISCOPATV ROW.

Next

/
Oldalképek
Tartalom