Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE S. PETRI ÉPISCOPATV ROM. 4? nltus collatam, ut ab ipso haec ulterios flueret in eos, qui ejus successores, et quasi haeredes futuri essent. Quod enim per cathedram jus successionis determinavit, idem profecto potuisset facere designatione , facta per vocem suam, aut scripturam. Sin autem, qui etiam casus solet , ut vidimus, poni, decessisset absque successoris constitutione , non aliud remanssisset, quam ut Ecclesia ad Christum se verteret , et ab eo exspectaret Petri successorem in Primatu , istiusque successionis determinationem, tantoque magis hoc in successione Petro, quando, ipsi etiam Apostoli , quemnam Deus sibi Apostolum elegisset in locum praevaricatoris Judae , ab eodem Deo petierunt, ut eis ostenderet, Act. 1. v. 24* Paulus quoque , et Barnabas divinitus facta voce vocati, et assumpti a Deo ad Apostolatum sunt. Act. 13. v. 2- Ipse vero iste casus tantum fingitur etiam absque ratione. Nam dum Christus instituit Primatum in Petro , hujusque statuit transmissionem per successionem'Petro $ id nonnisi futurum erat, quod Christus ordinavit , nec in istum casum , si Petrus mortuus esset absque constituta sibi sede, provisionem fecit, aut facere debuit: quem sciebat, nullum talem futurum, in cujusque potestate fuit, prohibere, ne posset fieri. Quamobrem sicut Christus nullum debuit formidare casum talem , qui ejus constitutionem turbaret de Petri primatu , ejusque conservatione perpetua 5 ita supervacaneum est, laborare, mentemque fatigare, quid eo in casu , qui ponitur, si mortuus Petrus esset ante constitutam sibi Sedem, futurum fuisset, dum neque futurum fuit, quod non est factum, neque fiet, idque solum fuerit futurum, quod Christus de Petro, et successione in ejus Primatu decrevit , et definitum habuit. Nam perinde possemus quaerere , qu d futurum quoad opus redemptionis nostrae fuisset, #i Christum infantem Herodes , quemadmodum vo.