Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO I. tatem; tunc etiam concedendum esset, auctorita-* tem, quae continetur Primatus dignitate, Eccle­siae , non Petro collatam a Christo esse, claves­que datas esse Ecclesiae , non Petro. Non enim per suam electionem potuisset tribuere , si hoc non habuisset: neque etiam habere potuit , nisi a Christo accepisset. Deinde , si Ecclesia habuisset jus Primatum per suam electionem tribuendi, cur eadem Ecclesia non esset praedita jure etiam au­ferendi Primatum ab Episcopo, qui hunc gerit? Quo pacto an non relaberemur eo, quod non tantum Neotericorum in Jure Canonico est, sed ipsum etiam illud, quod asserunt heterodoxi, jus regendae Ecclesiae esse collatum a Christo Ec­clesiae ad sufferendum Primatum, qui Petro, ejus- que successoribus Romanis Pontificibus a Christo collatus est supra Ecclesiam , quemadmodum ha­bet definitio Concilii Florentini? „Privilegia illi- „us Sedis, vel Ecclesiae (Romanae) perpetua „sunt, divinitus radicata, atque plantata sunt: „impingi possunt, evelli non possunt. „ Sunt ver­ba Nicolai I. Papae Epist. 8* ad Michaelem Imp. Quo circa Bossuetus quoque in Sermone suo de Vnitate Ecclesiae, habito in Conventu Gallicano a. 1Ö82. „Roma, inquit, ut esset caput Religio- „nis, praedestinata, vel ideo propria Petri Ec- „clesia debebat fieri : sic stabilita , fixaque Ro- „mae S. Petri aeterna Cathedra. - - - Et „Petrus manet in suis successoribus fundamentum ,,fidelium. Jesus Christus hoc dixit. Caelum, et ,,terra citius , quam ejus verbum transibunt.,, Quod si igitur is casus evenisset, ut Petrus moreretur , nulla sibi constituta certo in loco cathedra ; is ei successurus fuisset in Primatu, quem is, antequam mortuus esset, designasset, et nominasset, utpote suae personae habens hanc adnexam Primatus dignitatem , sicque sibi divi­*6

Next

/
Oldalképek
Tartalom