Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE S. PETRI EPISCOPATV ROM. 45 vero Petro dictum a Christo est: Super hanc Petram aedificabo Ecclesiam meam, eidem etiam dictum est: Tibi dabo claves regni caelorum. Ergo neque claves datae sunt Ecclesiae, sed Petro, nisi eo iterum, quojam declaratum est, sensu. Aeque, dum Christus dixit 1 etro : Pasce oves meas, per Petrumne oves intelligentur, quibus sit dictum a Christo, ut ejus pascerent oves? Cui dictum est $ Pasce oves m e a s - Pastor est constitutus ovium. Idem, ne sunt Pastor, et oves? Et Pastorem praeficiendo ovibus , oves sibine ipsis reliquit, ut se pascerent? Wiclefus, et post hunc Lutherus, atque Calvinus regiminis potestatem omnem posuerunt in Ecclesia, et in coetu fidelium: a quo eorum Praecones tantum auctoritatis habeant, quantum iis ab eorum coetu commissum est. Hinc adverti potest, quo Jurisconsultorum, de quibus nunc loquimur, ferat sententia. Jam modo, illud etiam licebit dijudicare, quod solet disputari, quid factum fuisset, si Petrus obiisset, dum in Antiochena cathedra sederat, vel antequam hanc sibi Antiochiae constituisset 5 vel si, ut omnes fere alii Apostoli , nullam sibi sedem certo loco constitutam, assumpsisset. In casu primo Antiochenum Episcopum futurum fuisse successorem etiam in Primatu Petri, quemadmodum hoc factum deinde est Fomae, postquam huc sedem suam transtulerat Petrus, nullum debere esse dubium , recte observatum est jam supra a Bellarmino. In eo autem eidem 'TTssentiri nequeo , si Petrus sibi nuspiem habuisset constitutam Fedem, tunc eum ex Episcopis Petro in Primatu successurum fuisse , quem Ecclesia sibi elegisset. Nam si hoc jus Ecclesiae fuisset, Primatus auctoritatem ei Episcopo tribuendi, quem elegisset ad ejusdem Primatus digni-.