Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE 3. TETRI EPISCOPATV ROM. 41 tum est, Romanum Pontificem esse successorem beati Petri, verum etiam huic in beato Petro esse traditam a Christo plenam potestatem pascendi, regendi, et gubernandi universalem Ecclesiam. Namquf hinc intelligitur, Christum jam tunc, quando Peto Primatum contulit, statuisse per seipsum, pt Fr»matus determinate in Romanos Praesules a Petro transiret, futuros illius in eodem Primae tu successores. Quomodo ergo nihilominus , quod Episcopus Ronanus, succedat Petro in Primatu, ex facto Petri repetitur, etiam a Bellarmino ? Nam quod tartum ex facto Petri venit, humanum, non divitium est. Non negavit Bellarminus, Romanum E} iscopum succedere Petro in Primatu ex Christi instituto, jureque divino, cujus haec sunt verba, jam etiam supra allata: „Successio ergo ipsa „ex-Christi instituto, et jure divino est: quia „Christus ipse instituit in Petro Pontificatum du- „raturum usque ad finem mundi, et proinde qui- „cunque- Petro succedit, a Christo accepit Pontificatum. „ Facto videlicet Petri jam ab ipso etiam Christo alligata fuit ratio transmittendi Primatum ad Petri successores in ejus Cathedra Episcopali. Dum itaque factum Petri nonnisi conditio fuit, cui Christus conjunxerit Primatus transmissionem a Petro ulterius , quamvis id , quod Petrus hac in re fecit, pure factum esset hominis, tamen quod ista ratione a Petro transfluxit, trans- fluxurumque est in ejus successores in Episcopatu Romano, ex ipsius Christi instituto venit, ideoque divinae originis est. Et possumusne dubitare , dum Eccdesia tota Spiritu sancto regitur, neque Petrum aliter, quam Spiritus sancti ductu, et inspiratione Cathedram sibi Romae Episcopalem collocasse, in qua Primatus vigeret, quem Jphristus instituit, propter Ecclesiam? „Cum duo-