Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO I. „decim Apostoli (ait S. Leo M. Serm. \. de Petro, et „Paulo) accepta per Spiritum sanctum omnium lo- j,cutione lingvarum, imbuendum Evangtlio mun- „dum, distributis sibi terrarum partibus suscepis- „sent, beatissimus Petrus, Princeps Apostoléi ordi- „nis ad arcem Romani destinatur imperii , ut lux „veritatis, quae in‘omnium gentium revelabatur „salutem, efficacius se ab ipso capite per to tum „mundi corpus effunderet.,, Ac deinde eun me- morasset , fundatam a S. Petro Antiochenam Ec­clesiam , Pontum, Galatiam, Capadociam , a que Bithyniam legibus Evangelicae praedicationis ab eo impletam, oratione conversa ad Petrum „Tro­paeum , inquit, crucis Christi Romanis arcibus ,,inferebas : quo te divinis praeordinationibus an­teibant et honor potestatis , et gloria passionis. „ Et quamvis soli voluntati Petri, atque arbitrio de­ligere locum relictum fuisset, tamen cum hoc ejus arbitrium tantnm vicem conditionis habuisset, quod hinc descendisset, non fuisset pure huma­num , perinde, ut non minus septvaginta Senio­res, quos Deus in adjutorium Moysi dedit, pro­phetico Spiritu ab ipso Deo sunt impleti, tamet­si Moysi fuerit datum, et permissum, ut hos ipse suo judicio deliberet , et designaret. Num. 11. v. l6- 25, 2Q* Quamobrem etiam Benedictus XIV. lib. 2- de Synod. Dioec. cap. 1. „Quamvis itaque „possit, inquit, in aliquo sensu dici, supremam „Ecclesiae monarchiam jure tantum humano esse „annexam Sedi Romanae , quia nimirum utriusque „unio , nexus, et alligavjo ortum habuit ex facto ,,Petri, attamen non videtur posse sustineri illo- „rum opinio, qui asseruerunx, praefatam annexio- „nem ita esse de jure humano, ut possit ab Eccle- „sia dissolvi, et una ab altera separari.,, Est demonstratum, Romanum Pontificem obtinere Pri­matum juye divino yi successionis Petro in ejus h2

Next

/
Oldalképek
Tartalom