Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

PRAEFATIO. V tius, si rem hanc criticam, non disper­sam inter alia, quae sunt tam multa, atque diffusa in Ecclesiastica Historia, sed contractam, separatimque ab aliis sub obtutum collocassem. In his Dissertationibus, quamvis continens historia futura non sit, ta­men is servabitur ordo; ut earum ar­gumenta sequantur temporis seriem: in horum autem tractatione aliunde etiam advocabuntur, quae conferent ad idem argumentum roborandum , et confir­mandum , ut ex hac consensione eo magis patesceret, quid quoad eam rem, de qua instituta quaestio fuit, moris in Ecclesia, usitatumque fuerit. Vt spero, non faciam rem hocce Opusculo meo invisam iis, quos dele­ctabit videre, et expendere, qualia sint ista, quae de Ecclesiae potestate, ac jure istius exercendae potestatis, multum his posterioribus Ecclesiae se­culis disceptata sunt, et adhuc disce­ptantur. Non manebit inconcussa Ec­clesia, si nutaverit illa ejus auctoritas? quam ad eam fundandam, et stabili­endam instituit Christus : siquidem

Next

/
Oldalképek
Tartalom