Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

VI PRAEFATIO. fundamento non stante, neque illud sta­re possit, quod fundamento superstru­ctum est. Aliundene haereses exortae sunt, schismata, quam quod ii, qui in hos scopulos inciderunt, et naufragium fecerunt, sequi noluerint auctoritatem Ecclesiae*? Quid disciplinam etiam e- nervavit Ecclesiae, et licentiam ape­ruit tam multis nostra aetate ad repa­gula legum'omnium perfringenda, quin ad ea etiam non nimis curanda, quae statuta Ecclesia fecit in doctrina Reli­gionis, et fidei, nisi abjectio reveren­tiae, atque obedientiae, quae debetur Praepositis Ecclesiae*? Quid^ ii, quos non fraenat auctoritas Ecclesiae, ha- bebuntne etiam religioni, violare offi­cia, quae sunt tribuenda Principibus, atque potestati eorum civili *? Res, quae a me tractantur in hoc Opusculo, dissertationibus decem, et octo continentur. Harum argumenta index exhibet, qui subsequitur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom