Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DISSERTATIO I. §• 10. Cathedra Petri , Episcopatui urbis Romae adhaerens, possitne Roma aliorsum transferri. Dum cathedram Petri dicimus , non intelligi- mus hanc fictam, aut sculptam e ligno, vel alia materia , quae Romae etiam modo adhuc perhibetur exstare, sed jus, atque auctoritatem Primatus, quem Romanus Pontifex, vi successionis Petro in Episcopatu Romano, obtinet supra universam Ecclesiam. Hic vero illa solet quaestio agitari, Primatus iste jurene humano, an divino adhaereat Episcopatui Romano. De Romano Pontifice, cui hoc jus competat vi successionis in Cathedra S. Petri Bellarminus lib. II. de Rom. Pont, cap. 12* §• 15* ita scribit: „Successio Romani ,,Pontificis in Pontificatum Petri ex institutione ,,Christi, ratio autem successionis , qua Romanus ,,Pontifex potius, quam Antiochenus , vel aliquis „alius succedat, ex facto Petri initium habuit. „Successio ergo ipsa ex Christi instituto , et jure ,,divino est, quia Christus ipse instituit in Petro „Po ntificatum , duraturum usque ad finem mundi, „et proinde quicunque Petro succedit , a Christo ,,accepit Pontificatum* At vero , quod Episcopus „Romanus , quia Episcopus Romanus est, sit Petri „successor, ex facto Petri ortum habuit, non ex „prima Christi institutione. Nam potuissét Pe- „trus nullam sedem particularem sibi unquam eli- „gere , sicut fecit primis quinque annis , et tunc „moriente Petro non Episcopus Romanus , neque ,,Antiochenus successisset, sed is, quem Ecclesia „sibi elegisset: potuisset quoque semper manere ,,Antiochiae , et tunc Antiochenus sine dubio successisset. Quia vero Romae Sedem fixit, et te- „nuit usque ad mortem, inde factum est, ut Ro- „manus Pontifex ei succedat.,, Verba haec Bellar58