Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
mini etiam Febronius laudat Lib. de Statu Eccl. et Legit. Potest. Rom. Pont. cap. 2. §• 3* asserens , institutum quidem a Christo Primatum esse, sicque, útin perpetuum duret, personas autem, quae post Petri decessum munus hoc primarium gestu- rae essent, non designasse. Sed „Fecit inquit , ,,vel Petrus ipse, et solus, vel cum eo Ecclesia.,, Vnde deinde sic concludit: „Sicut per rationes „convenientiae humana auctoritate,Romanae urbis „Antistiti sacer Primatus creditus fuit; sic et ex ,,rationabilibus motivis, auctoritate Ecclesiae, eum- 3,dem ad alium Episcopum e. g. Mediolanensem , „Parisiensem etc. transferri posse.,, Sic idem conclusit Stephanus Rauttenstrauch Instit. Jur. Eccl. tom. I. sect. 2* cap. 1. §. Il4* ,, Quamdiu „autem, sunt illius verba, praeter merum illud ,,Petri factum nihil profertur amplius , non satis „nexus ille Primatus cum Sede Romana jure divi- „no necessarius intelligitur, ut neque adeo sit, „cur Ecclesiae pro ea, qua pollet in administran- „do imperio sacro potestate, jus electionis libe- „rae attribui isthic non debeat. „ Ejusdem sententiae est Paul. Jos. Riegger Institut. Jurisprud. Part. I. §. Q7. Georg-. Sigismund, . kákics Institut. Jur. Eccles.Tom. II. cap. 5* §• 3l6- et passim Juris Ecclesiastici compositores recentiores. Si vero humana tantum auctoritate Romanae urbis Antistiti Primatus fuit datus, ut Febroqius asseruit, et in quo alii, ut modo vidimus, eum sequuntur, si ejus connexio cum Romano Episcopatu non innititur juri divino, sed factum hoc Petri, cui superstruitur, tantum dat jus ei humanum ; omnino consequens erit, ut qui Primatus tantum jure humano locatus est in Sede Episcopali Romana, t^li eodem jure inde niqveri, aliorsum- que transferri possit ad arbitrium ejusdem juris humani, quo fuit Romae positus. Sivero hoc est, quomodo stabit istud, quod definitum est, et deDE S. PETRI EPISCOPATV ROM. 30