Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE 5. PETRI EPI3C0P\TV R01VI* 35 quae supersunt, tantummodo sint frag'menta Chro­nici Eusebiani, hinc nulla adhuc certa con­clusio fieri potest, istud de anno, quo Petrus Fo- mam venerit, non exstitisse in Eusebii Chronico Graeco , sed esse tantum Hieronymi additamen­tum. Sed demus istius auctorem testimonii esse tantum Hieronymum: possumusne de illius dili­gentia dubitare, et cogitare, hunc istud de anno secundo Claudii , quo Petrus Romam venerit, et quot anni3 illic Episcopalem Sedem tenuerit, cae­ce tantum, non explorate scripsisse ? Etiamne ideo hujus testimonium non valebit, quod istud per seipsum , aliundeque sumptum non ex Euse­bio perhibeat? Quid? quod ipse Caveus hoc dein- d e de Eusebio afferat ? Auctor quidem est (Eusebius) Lib. 2* cap. 13. 14* Petrum ad occurrendum Simonis Magi praesti­giis Romam sub Claudio venisse. Rem refert, annum non exprimit. Quamvis vero annum non exprimeret: attamen dixit, Clau­dium fuisse, sub quo Petrus Romam venerit. Igi­tur convenit cum Hieronymo in tempore, quod sub Claudio non sub Nerone fuerit, quo Petrus Romam advenerit. Quod autem Chronicon Eusebii credebatur esse deperditum, et ex quo suppetebant sola frag­menta potissimum apud Syncellum in ejus Chrono- graphia , nunc recentissime emersit e tenebris. An­no 17Q2« Joannes Zohrabus illud Constantinopoli repertum attulit Venetias Armenus , et Collegii Armeniaci Venetiarum alumnus in Armeniacam lingvam versum. Ex qua lingva idem Zohrabus, et Angelus Majus conjunctis curis latinitate do­narunt, notisque illustratum, Graecis etiam reli­quiis additis, ediderunt Mediolani a. 1813* Ex quo manifestum fit, esse istud testimonium ipsius Chro­nici Eusebiani. Quod in eadem editione Mediola-« 3 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom