Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
56 DISSERTATIO I. nensí (Libri posterioris Chronicorum Canonum Eusebii pag. 371.) sic est: „Petrus Apostolus „Antiochenam Ecclesiam primo fundavit : tum Ro- 3Jmam venit, ubi et Evangelium praedicavit, „mansitque ibidem Praeses ejus Ecclesiae annis vi- „ginti.,, Eusebium secutus, viginti annos , quibus Petrus Romae Antistitem se gesserit , habet etiam Samuel Aniensis Seculi 12.ScriptorArmenus in Summario temporum: pag. 32« quod pariter ex lingva Armenica in Latinam versum conjunctim cum Chronico Eusebii idem Angelus Majus, et Joannes Zohrabus edidit. Quamvis autem juxta hoc Armeniacum Eusebii Chronicon anni non sint viginti quinque , quibus Petrus Romae Episcopalem cathedram tenuerit, quos posuit S. Hieronymus in suo Chronico ; non eo minus hinc testimonium praebetur ex hoc Chronico Armeniano , Eusebium Petri adventum Romam posuisse ante Neronis ultimum annum, et esse hunc ejus adventum Romam diversum ab eo , de quo Lactantius locutus sit, et Eusebium qui annos habet Aiginti de Petro, quibus Romae Episcopatum gesserit, in hoc annorum numero esse correctum ab Hieronymo, idque juxta annos , quos ipse etiam Eusebius habet in Claudio, cujus anno secundo Imperii Petrus Romam venit, et in Nerone, cujus anno ultimo Imperii ab eodem Nerone idem Petrus actus in crucem est. Namque juxta Eusebii Chro- nicon idem hoc Armeniacnm Part. 2* pag. 265« Claudii imperium duravit annos 13, menses 8 ■> dies 28 : Neronis annos 13 , menses 7 , dies 28* Cum igitur anno secundo Claudii Romam veneritPetrus, ultimo Neronis morte affectus sit 5 clarum fit , Eusebii annos 20 de Petri Episcopatu in annos 25 j«x- ta ipsum etiam Eusebium ab Hieronymo transformatos esse: nisi hocce Armeniacum Chronicon mendose annos viginti pro viginti quinque haberet.