Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

54 DISSERTATIO I. „stoli) sicut illis magister Dominus ímperavérat, „et per annos viginti quinque usque ad principi­em Neroniani imperii per omnes provincias , et „civitates Ecclesiae fundamenta miserunt. Cumque „jam Nero imperaret, Petrus Romam advenit, et „editis quibusdam miraculis , quae virtute ipsius „Dei, data sibi ab eo potestate , faciebat, con­vertit multos ad justitiam: quare ad Neronem „delata - - - primus omnium persecutus Dei Ser- „vos , Petrum cruci affixit, et Paulum interfecit.,, Hic vero illud primo advertendum est , dum de eo agitur, num Petrus Romae fuerit, ibique cathedram Episcopalem tenuerit, quamvis disce­ptetur de anno, quo Petrus Romam advenerit, sibique cathedram illic Episcopalem constituerit , non tamen idcirco etiam incertum fieri, et dubi­um, fuerit ne is Romae, et cathedram Episcopa­lem tenuerit. Nam ipse etiam Lactantius non ideo non testimonium dicit de Petro, qui Romae fuerit , illicque mortem oppetierit, suumque Primatum per mortem in successorem suum transmiserit, quod eum dicat, Nerone imperante venisse Romam. Sin autem in quaestionem vocatur, Lactantiine potius, vel Eusebii, et Hieronymi testimonio , de tempore, quo Petrus Romam advenerit, adhae­rendum sit, si sequimur Criticae leges, his , qui tempus studio supputaverunt, et exprimere vo­luerunt , prae Lactantio, tribuere testimonii au­ctoritatem debebimus. Adversus Eusebii testimonium in Chronico obmovet Caveus, istud jam non reperiri iu Ex­cerptis Eusebianis , quae Graece hodie supersunt 5 esse etiam incertum , istud de anno , quo Petrus Romam venerit, propriumne ipsius Eusebii sit, an tantum additum ab Hieronymo, qui Chronicou Eusebii multis in locis interpolaverit in ejus in Latinam lingvam versioné. Átverő, dum excerpta,

Next

/
Oldalképek
Tartalom