Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE S. PETRI EPISCOPATV ROM. 27 tenenda. Est autem unum corpus Christi , cujus nos sumus membra 1. Cor. 12- v. 27*Eph. 5. v. 30. Est unus Dominus, una fides. Eph. 4- v. 5» Igitur si istius unitatis servandae causa Deus in veteri Testamento unum certum domicilium constituit Judaicae disciplinae 5 multo magis is de tali domicilio ob unitatem hanc fidei, et Religionis providit Ecclesiae, cujus sedes praestantior est domicilio Judaicae disciplinae. Sed si talis existeret sedes Religionis per Christum instituta in novo Testamento , ista aeque in Scriptura deberet expressa esse , quemadmodum illa in veteri fuit Judaicae sedes disciplinae. Si Basnagius ab eo , quod in veteri Testamento factum est, consecutionem fecisset tantummodo etiam ad factum in Testamento novo absque determinatione , quomodo id factum esse, innotescere debuerit, stare utcunque ejus posset conclusio. Nunc autem non stat. Quid enim interest , num per Scripturam Canonicam , vel per traditionem, ore solummodo factam ab Apostolis, istiusque testes Patres primaevae Ecclesiae notitia certa, atque indubitata de instituta hac sede a Christo venerit ad Ecclesiam ? Neque de S. Petri adventu in urbem Romam fit ulla in Scriptura mentio : et nonne tamen ipse etiam Basnagius asseruit (superiore §pho ) istud ita esse certum ob fidem testimoniorum, ut si hoc in dubium vocetur, omnia sint historiae fundamenta convellenda? Etiam vero in ipsa Scriptura potuisset videre Basnagius istius unius sedis institutum ad servandam unitatem Religionis. Nam dum Christus Matth. 16. v. 18* se dixit aedificaturum Eccle-, siam suam supra Petrum, et Joan. 21* v. 17* ei-, dem Petro oves suas tradidit pascendas , an non sufficienter declaratum est , futurum, ut ejus Ecclesia supra Petrum struatur, adeoque etiam omnes,