Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

28 DISSERTATIO I. qui de Ecclesia sunt, tanquam vivi lapides hujus aedificii 1. Petr. 2« v. 5* deberent superaedificati esse supra Petrum, cumque eo velut cum funda­mento cohaerere ? Aeque ex eo, quod Christus oves suas Petro tradiderit pascendas , manetne ob­scurum, ovibus etiam una esse officium a Chri­sto impositum, Petri vocem audiendi, ejusque ductum sequendi, quem iis Pastorem praefecit ? Deinde tam Protestantes alii, quam ipse etiam Basnagius in Annalib. ad a. 32* non dubitat con­fiteri, in illis verbis Christi ad Petrum Primatus dignitatem contineri, nisi quod hunc in solo or­namento alicujus vacui honoris, non etiam in au­ctoritate , et potestate situm esse velit. Ergo ta­men prima Cathedra in Scriptura expressa est, ipsius etiam Basnagii confessione. In eo autem, quod hunc honoris tantum Primatum ponat esse , etiam ipse se refellit. Nam in Annalib. ad a. 40» asserit, Primati faciendo amplius requiri, quam privilegium honoris. „Quis enim, inquit, sibi fin- „gat animo Metropolitanum absque potestate juris- dictionis in comprovinciales? Quae ab ejus mu- „nere non magis divelli potest, quam aut figura „a corpore, aut ab homine ratiocinandi facultas.,, Primas, et Metropolitanus Episcopus inter suae provinciae Episcopos nequidem fingi potest abs­que potestate jurisdictionis in comprovinciales. Primatum , quem Christus Petro contulerit, reco­gnovit. Quomodo igitur, si sibi constat, vel fingere potuit , hunc esse tantum honoris Prima­tum, non etiam jurisdictionis?

Next

/
Oldalképek
Tartalom