Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DISSERTATIO I. Paulus Romae, post fundatam ibi a se Ecclesiam, $emper perstitissent, sed pro Apostolico Suo mu­nere itinera aliorsum fecissent, neque tamen, Romae Episcopus alius, nisi post Petri mortem constitutus esset $ id non fuisse alia factum de cau­sa, quam quod neque constitui potuerit, dum se. des Episcopalis teneretur a Petro ? Christus eum in finem , ut unitas Religionis, atque Ecclesiae servaretur, instituit Primatum jam in Petro inter ipsos Apostolos. De quo Primatu adhuc deinceps in aliis Dissertationibus uberior sermo instituetur. Quemadmodum autem ab Apo­stolis ex Christi dispositione in eorum successo- sores Episcopos munus pascendi, et reg'endi trans­ivit $ ita a Petro quoque Primatus erat transitu­rus ad ejus successores. Vni Petro inter Aposto­los Primatus est collatus. Vaum itaque etiam ex Episcopis esse oportuit, qui Petro in Primatu suc­cederet: qui nec Primatus fuisset, nec ad unita­tem servandam valere potuisset, cujus causa in­stitutus a Christo est, nisi unus fuisset, a quo te­neretur. Sed et illud necessarium erat, ut aliquid esset, unde is Episcopus discerni posset, in quem Primatus a Petro transiturus esset. Hoc est , quod Petrus sibi sedem Episcopalis muneris figere de­buerit certo in loco , ut ita clarum , atque evi­dens fieret , quis ejus in Primatu successor esset ex Episcopis , quamvis idem non fecerint omnes ceteri Apostoli: quia neque necessarium erat. Mu­nus enim Episcopale, quod in Apostolis erat, bi dum viverent, propagare poterant ad alios, quos Episcopos Ecclesiis praefecerunt. At vero idem non poterat fieri cum Primatu Petri j qui cum geri non posset nisi ab uno, nec Petro vi­vente hunc obtinere alius potuit: qui non con­stitisset, si hunc eundem Primatum duo tenuis­sent^ nec unitati provisum fuisset, cujus causa

Next

/
Oldalképek
Tartalom