Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

Primatus institutus fuit , si parem hujus auctori­tatem duo eodem tempore obtinuissent. Qui enim duo pares auctoritate sunt, horum neuter alteri ? ut cedat, oHigationem habet. Sed neque Prima­tus is esset, qui a duobus paribus auctoritate te­neretur. $. 6. Quomodo argumentetur Basnagius , Romanos Pontifices in dignitate Primatus non succedere S. Petro, etiam- si P<tro sedes Romae Episcopalis fuerit. Vtrtit se deinde Basnagius adversus Jiane S. Petri Romanam Cathedram , sicque eam adgre- ditur, ad quam prorsus negandam sua infirma vi­derat argumenta, ut probare conetur , quod quam­vis Petrus sibi Romae Cathedram Episcopilem fi­xisset , atque in hac Romani Praesules ei succe­dant , non tamen idcirco istos debere Primatus Petri esse haeredes. Nam Petrum etiim Antio­chiae habuisse sedem sibi constitutam Episcopa­lem. Si igitur vi successionis in Cathedra Petri Romanus Episcopus obtinuisset Primatus dignita­tem , eamdem Antiochenum quoque Episcopum obtinere debuisse. Estne autem haec bona conr clusio ? Nam , qui Primatus Petro fuit collatus , Petri inhaerebat personae , quem is , Antiochia pergens Romam, non reliquit Antiochiae , sed se- cum abstulit. Neque igitur eti*m Antiocheni Epi­scopi jus aliquod ad Primatum ex cathedra, quam Petrus Antiochiae habuit, accipere potuerunt. Aliter vero se res habuit cum Cathedra Petri Ro­mana. Hanc enim moriens secum non abstulit. Nam cum Primatus institutus esset a Christo nou ad solum tempus, quo victurus erat Petrus, ve­DE S. PEÍRI EPISCOPATV EÖM. 25

Next

/
Oldalképek
Tartalom