Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
DE S. FEBRI EPISCOPATV ROM.1 25 unam sibi retinere , in qua per seipsum munus Episcopale exerceret, ut fecit Petrus prius Antiochiae , deinde Romae , Jacobus Jerosolymae : sicut vero istud non est factum ab aliis omnibus Apostolis, ita neque fecerat Paulus. Attamen omnes Episcopi, quamvis in Ecclesiis constituti, in quibus nemo Apostolorum sibi sedem fixerat, vel ab Apostolorum discipulis facti Episcopi, et deinceps in iis etiam locis , in quibus tantum post mor-* tem Apostolorum effloruit Religio 5 fuerunt, et sunt successores Apostolorum. Aliunde ne , quam quiaid, quod Episcopale fuit in Apostolis, in istos, per legitimam eorum ad munusEpiscopale admotionem advenerit: qui secus, ut jam supra observatum est, neque Apostolorum successores dici pos sent. Caveus , Basnagius , aliique Protestantes renuunt agnoscere Petrum habuisse Romae sedem Episcopalem, hoc est, per se ipsum munus administrasse Episcopale. Paulus suam epistolam misit ad Romanos, antequam fuisset Romae, Rom. 1. v. 13. quo deinde tantum perductus fuit in vinculis. Act. 27. v. 1. Romae jam tum, cum ad Romanos scriberet, exstitit Ecclesia, coetusque fidelium, quaeque jam Ecclesia ita tum exsplenduit, ut Romanorum fidem idem ipse Paulus dicat, annuncia- tam fuisse in universo mundo. Rom. 1. v. 8. Id circa annum 54* Aer. Vulg. accidit. Petrus, et Paulus Romae affecti martyrio sunt a. Ö7* Apostoli Ecclesias, quas in civitatibus fundarunt , non solebant relinquere absque Episcopis , qui fidelium coetui praeessent, eorumque curam gererent. Petro successor datus est Linus, ut verior est sententia, juxta nonnullos Clemens, nonnisi post Petri mortem. Tam illustris Ecclesia , in totius Imperii Romani principe urbe constituta, fuissetne relicta tot annos absque Episcopo? Annon igitur vel hinc evidens fit, dum quamvis necPetrus^ nec