Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
VZ DISSERTATIO l dicens: „trimatus Petro datur, ut una Christi ,.Ecclesia , et cathedra una monstretur;,, Lib.de Vnitat. Eccl. Item S. Augustinus , S. Hieronymus, S. Petrus Chrysologus: quorum testimonia sunt producta eodem superiore §pho, aliique omnes semper Episcopalem cathedram Romanam vocant Petri cathedram et Sedem, numquam Pauli. Dum- que Sedes certe non sumitur pro materia fabricata , in qua sedetur , sed pro munere Episcopali , quod Episcopus gerit, unaque Sedes Romae asseritur, in qua Petrus sederit, sequitur, etiam Episcopale munus proprie gessisse nonnisi Petrum. Quatenus tamen Paulus etiam laboraverit in fundanda Romae Ecclesia, consorsque in hoc fuerit Petri, idemque hoc muneris fuerit Episcopalis, quod ad Episcopos transiit abApostolis, quibus successerunt; urbis Romae Episcopi facti sunt successores non tantum Petri, verum etiam Pauli , quemadmodum ipsi etiam Romani Pontifices ista ratione se se amhorum successores praedicant, et confitentur: neque erit alienum, Paulum etiam urbis Romae Episcopum vocare ob istam illius etiam labore , ac sanguine fundatae Romanae Ecclesiae rationem, ut est factum a S. Epiphanio : quin tamen debeat esse consequens, Paulum etiam sibi fix.sse Sedem Romae Episcopalis muneris, quia partem habuerit in fundanda illic Ecclesia: quemadmodum neque Corinthi, neque Ephesi, neque Athenis , neque Thessalonicae , Philippis , plurimisque aliis, in civitatibus, quamvis in his ipse etiam solus fundaverit Ecclesias , idcirco Sedem etiam sibi debuit figere Episcopalis muneris : quod nuspiam fecit, sed Timotheum Ephesi, in Creta Titu m, alios alibi Episcopos constituit, hisqueEc- clesias illarum civitatum , vel etiam provinciarum regendas tradidit. Act. 14. v. 22. Tit. 1. v. 5-Potuisset etiam Paulus ex Ecclesiis a se fundatis