Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S, PETRI EPISCOPATV ROM. 21 fundanda, et regenda eadem Romana Ecclesia. „Loquatur, inquit, pro omnibus Epiphanius , qui ,,Ecclesiarum archiva non indiligenter rimatus est: „R omae primi omnium Petrus, etPau- „1 u s Apostoli pariter, atque Episcopi „fuerunt: inde Linus etc. Et mox: Roma­norum Pontificum ista successio est: „P etrus, et Paulus, Linus etc. Eadem et „alii., si modo iis recensendis immorari vellem.,, Haec, quae ex S. Epiphanio Caveus protulit, ve­ra sunt, anteriusque ex his testimonium ipse etiam superiore §pho produxi. Alios tamen, qui Episco­pum Romanum vocent Paulum, nescio, an Cave­us praeter Epiphanium producere scivisset. Sed o- mnino Patres dicunt, tam a Petro , quam a Paulo es­se Romae fundatam Ecclesiam , nominatim S.Irenae- us Lib. 3. cont. haer. cap. 3* et S. Dionysius Co­rinthiorum Episcopus apud Euseb. Lib. 2* H. E. c. 24* quae non videntur discrepare. Nam Apo­stoli, dum fundassent Ecclesias, et Evangelii do­ctrina eas instruxissent, earum etiam Episcopos egerunt, quod secus, ut jam demonstratum supra est, Episcopi, quibus deinde easdem regendas Ecclesias tradiderunt, in hocce suo Episcopali munere successores Apostolorum non fuissent. Sed neque Romani Pontifices se se possent, successo­res Petri, et Pauli profiteri, quemadmodum mos iste illis est. Non eo minus tamen Patres docent, et asserunt, unam nonnisi fuisse Romae cathedram Episcopalem, unde ipsa etiam unitas Sacerdota­lis exorta sit, fuisseque hanc unam cathedram ea­propter, ut istius cathedrae unitas ab omnibus servaretur , essetque schismaticus , atque peccator, qui contra hanc singularem, et unicam cathedram, in qua sederit prior Petrus, cathedram alteram colJocasset. Hoc §pho superiore vidimus assertum ab Optato Milevitano, hoc asseruit Cyprianus,

Next

/
Oldalképek
Tartalom