Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
20 DISSERTATIO I. Hoc, quod adversus Basnagium modo dictum est , idem etiam credo , satis Caveo futurum asserenti, Petrum fuisse Romanae cathedrae affixum, tamquam peculiarem Episcopum, aegre pati Apostoliéi muneris rationem. Quod idem superaddi- dit, neque ulla esse vetustatis monumenta, quae factum hoc esse aliquando doceant, jam est refutatum etiam Jacobi Apostoli exemplo. Quae autem is affert testimonia, quasi in contrarium, S. Irenaei adversus haeres. Lib. 3. et apud Eusebium Lib. 5. H. E. cap. 6* ipsiusque Eusebii Lib. 3. H. E. c. 2* quorum alterius haec verba sint: Fundata jam, et aedificata Ecclesia beatissimi Apostoli Episcopatus Officium Lino tradiderunt, alterius ista: Primus Ecclesiae Romanae Episcopatum suscepit Linus, nihil haec aliud probant, quam Linum fuisse primum, qui post Petrum fuerit Romanus Episcopus, et in quem Episcopatus urbis Romae transierit a Petro. Namque ipse etiam Eusebius, dum Lib. 3. H. E. c. 21* Lib. 4- H. c. 1. 5» Episcopos recenset urbis Romae 5 semper in recensione Petrum collocat primum, ceteros autem sic, ut doceat, qui ejusdem Petri in Episcopatu eodem Romano successores fuerint. At vero negat Caveus hoc, quod Patres , et Scriptores Ecclesiastici perhibent de Romano Petri Episcopatu, esse accipiendum stricte, sed tantummodo latiore sensu: quatenus videlicet, ut is. vult, hujus Romanae Ecclesiae fundamenta jecerit, earnque suo illustriorem martyrio fecerit: nec de Episcopatu Petri etiam Basnagius refragatur aliter, nisi is sumeretur proprie. Suam autem assertionem Caveus eo nititur probare, quod ii, qui ex veteribus Petrum dicunt , Romae Episcopalem cathedram tenuisse, eidem Petro etiam Paulum semper conjungant;quoad operam navatamiu