Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE S, PfcTRI EPISCOPATV ROM. iQ nec , quia Episcopus soli parti Ecclesiae praefici­tur , id, quod recte ab eo dictum esset, nisi huc i nvolvisset etiam Romanum Episcopum, quemad­modum a S. Cypriano quoque Epist. 55- ad Cor­nelium Pap. dictum est: „Singulis Pastoribus por- „tio gregis adscripta est,, idcirco ejus potestas haec non est veniens ab Apostolis in ipsum per successionem , quemadmodum non idcirco in jure regnandi differentia esse debet, inter reges duos, quod eorum alter locorum spatiis amplius, alter minus regnum obtineat. Sed et idem hoc refelli­tur etiam exemplo 'S. Jacobi, qui frater Domini in Evangelio vocatur. Hic namque, quamvis Apo­stolus fuerit , tamen testimonio Eusebii in Chro­nico , et Lib. 2- H. E. c. 1. S. Hieronymi de Script. Eccles. cap. 2- et S. Epipbanii haeres. 78- una fuit Episcopus Jerosolymitanus. Quod si ergo iste hoc Jerosolymae facere potuit, fixamque habere se­dem muneris Episcopalis absque pugna inter hoc Episcopale, et Apostolatus sui munus, sineque laesione suae Apostolicae dignitatis, debuitne in Petro esse obstaculum, quo minus idem facere Romae potuerit ? Sed neque ex eo, quod Petrus Romae, Jaco­bus Jerosolymis fixam habuerit sibi Episcopalem sedem, sequitur, ne, quamvis retinendo hanc Se­dem, etiam aliorsum ad praedicandum Evangelium ire potuerint: quorum neuter, quamvis assumpta si­bi certa sede, certoque in loco, dimiserit suum Apostolatum , vi cujus potestatem habebat Evan- gelii praedicandi ubicunque locorum in mundo. Ipse quoque Christus, quem Paulus Hebr. 3. v. Ii. vocat Apostolum, et Pontificem confessionis nostrae , cujusque fuit evangelizare per omnes ci­vitates Judaeae Luc. 4* v. 43« tamen non eo minus in civitate Capharnaum domicilium sibi fixit. Matth* fi. v. 15. 0

Next

/
Oldalképek
Tartalom