Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

iß DiS.SÜHTÄTIO l. ,,Apostoliéi ratio, nec ulla nos docent primae „vetustatis monumenta,,, Igitur juxta lasnagium pugnant inter se, esse Episcopum proprie, ét Apostolum, sique Apostolorum aliquis una Episcopum egisset, dignitas violata fuisset Apostolica 5 juxta Ca- reum vero , Petrum Romanae cathedrae , tam­quam peculiari, fuisse affixum, aegre patitur muneris Apostoliéi ratio. Vndenam vero haec pugna? Annon Episcopi sunt successores Aposto­lorum, ipsorum etiam Protestantium omnium con­sensione? Possetne dici, Episcopos in munere, quod gerunt, successisse Apostolis, nisi idem hoc munus antecessisset in Apostolis? Suntne etiam Epi­scopi Christi ministri, et dispensatores mysterio­rum Dei, quales Paulus docet fuisse Apostolos? 1. Cor. 4* v. 1 Suntne iidem etiam positi a Spiri­tu sancto ad regendam Ecclesiam Dei ? Act. 20. v. 28* estne eorumdem munus pascere gregem Dei ? 1. Petr. 5* v. 2* Jam vero quo alio munus etiam omne Apostolorum dirigebatur, et quae in­ter hos, et Episcopos fuit differentia, nisi quod Apostolis, ubi munus hoc suum exercerent, to­tus a Christo sit assignatus mundus , Marc. l6« v. 15- et quod ad praedicandum Evangelium sic in­super praesidio divino essent instructi, ne in do­cendo cadere in errorem ullum possent 5 demum , quod virtutem etiam sibi haberent datam a Chri­sto patrandij miracula ad veritatem doctrinae Evan- gelicae confirmandam, quae idcirco Paulus eti­am signa vocat sui Apostolatus? 2- Cor. 12. v. 12* quod donum, ut in docendo errare non possent, non ad omnes transiit Episcopos , Apostolorum successores, neque etiam his omnibus virtus data est patrandi prodigia. Omnem igitur hanc pugnam inter munus Episcopale , et Apostolicum suo tan­tum Basnagius adstruxit ingenio ; quae nulla est:

Next

/
Oldalképek
Tartalom