Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a

DE £>. PETRI EPISCOPAi’V ROM. u §. 5. Basnagii, et Cavei argumenta tdversus S. Petri Ro­manum Episcopatum, Neque vero majoris ponderis sunt ea , quae Cavens, Basnagius, et ceteri obmovent, homines ejusdem generis adversus Episcopatum Petri Ro­manum: sed sunt merae tantum argutiae, quibus e suo solum ingenio depromptis nequidquam pro­ficient , nisi prius evertant testimonia illa tam lu­culenta, tam gravia, quae sunt supra producta de Romano Petri Episcopatu , sicut neque ipse Caveus , et Basnagius aliquid virium existimavit in- esse posse illis ratiunculis eorum , qui his assere­bant ,’ Petrum non fuisse Romae , dum illis resi­sterent invictum robur habentia Patrum , et Scri­ptorum omnium Ecclesiasticorum testimonia. Vi­deamus vero ista. „Dignitas, ait Basnagius in An- „nalib. ad a. 40. violatur Apostolica, quia Epi- 5,scopi munus, ut ut honorificum , infra tamen „auctoritatem Apostolicam longe ponitur. Pugnant „enim inter se, Episcopum esse proprie , et Apo- „stoium: quia Episcopus soliEcclesiae parti prae- „ficitur, Apostolus vero totam eam suscepit regen­dam.,, Aeque Caveus , non tamen ita praecise hanc negavit compositionem muneris Apostoliéi, et Episcopalis. „Non immerito , inquit supra cit. loc. „dubitari potest, an proprie loquendo , Petrus . jRomae Episcopus dici debeat. Laxiori quidem „sensu Romanum Episcopum dici posse, quatenus „hujus Ecclesiae fundamenta posuit , eamque mar­tyrio suo illustrem reddidit, mecum, opinor, „fatebuntur omnes tam veteres, quam recentiores. „Romanae vero cathedrae, tamquam peculiarem „Episcopum affixum esse, aegre patitur muneris 2

Next

/
Oldalképek
Tartalom