Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
disserta no i. Petrum hoc.empore Romae, quo literas Paulus mi* sit Romam illud etiam argumento certissimo est, quod ad Ros confirmandos in fide, qua de causa se scripsise ipse Paulus testatur, Rom. 1. v. 11. superfluum Wisset scribere Romanis, habentibus apud ge P'trurn ad dirimendam controversiam, quam inte se habebant. Etiam tertium, quod in obje- ctOnem positum est, perinde forte est. Nam , dum d fenditur, Petrum fuisse Romae, asseriturne, tunc jum fuisse, quando ibi de Paulo quaestio habita est ? Hoc autem iterum deberet esse, ut aliquid valere posset conclusio. Sed neque Petrum Paulus designavit, dicendo, neminem sibi affuisse in.defensione sua. Nam fuitne Petrus is , ut ante Imperatoris tribunal ei potuerit assistere, eumque defendere ? Sed eos Paulus notavit, qui e Caesaris domo facti Christiani, quales fuisse Pauli epistola ad Philip. v. 22. testatur, se se subtraxerant, nullique ei praesidio fuerunt. Quamvis autem Petro circumcisionis Apostolatus fuerit commissus , sicut Paulo inter Gentes $ non tamen eo minus et istud certe e^am debebit obtinere, quod Petrus de se ipso professus est: ,,Deus in nobis elegit per os me- „um audire gentes verbum Evangelii , et credere.,, Act. 15. v. 7. Ad Judaeos itaque quamvis praecipue luisset destinatus Petrus 5 non ideo tamen munus ejuf Apostolicum ad hos solos, sic restrictum fűit, qui etiam ex Apostolis primus omnium Cornelium centurionem cum cognatis, et propinquis suis ad fidem convertit, Act. 10- v. 17. etss. ut nihil potestatis sibi haberet datum erga Gentiles : sicut neque Paulus non praedicavit Evangelium Judaeis Act. 13, v. 16. C. 14* v. 1. etc. quamvis sibi commissum dixerit Evangelium esse erga Gentiles.