Alber, Joannis Nepomuk: Dissertationes in selecta argumenta historiae ecclesiasticae Tom.1. (Pestini, 1820) - 683a
as eorum, qui asserunt, Petrum, qüemquidem Romae fuisse dant, attamen non fuisse R>manaeEcclesiae Episcopum. Illis haec erant arguuenta . je Petro nihil exstare in Scriptura Sacra, tyod fu„ isset Romae , Paulum cum suam ad Roman>s epi_ stolam misisset, tametsi aliis, qui Romae >rant adscripsisset salutem, hanc tamen nullam m^erit Petro, quem, si Romae fuisset, alios salutas insalutatum non reliquisset $ eumdem Paulum in Epist. 2* ad Timoth. c. k• v. l6* questum esse, sibi in defensione sua affuisse neminem, seque fuisse derelictum ab omnibus $ denique sicut Paulo Apostolatus inter gentes, ita Petro fuisse commissum Apostolatum circumcisionis : Gal. 2* v. 7. cui proinde Petro neque causa esse potuerit, cur pergeret Romam ad praedicandum Evangelium Ro- manis. Petrum fuisse Romae, neque nos probamus aliquo ipsius Scripturae Sacrae testimonio. Non ideo tamen non valida sunt testimonia, quae hac de re suppetunt ab Ecclesiae vetustissimis Scriptoribus. Haec itaque testimonia deberent hi scire vel negare , vel falsitatis convincere. Hoc vero non faciunt , neque ad ista respondent, tantumque ex Scriptura etiam requirunt testimonium. Manet igitur non quidem Scripturae, sed Patrum , et Scriptorum Ecclesiasticorum antiquissimorum testimoniis firmum, Petrum omnino fuisse Rom*e. Sed Paulus in epistola sua ad Romanos non salutavit Petrum. Dum vero asseritur, Petrum fuisse Romae , diciturne eo tempore fuisse, quo iliamsuam epistolam Paulus misit Romam? aut si hoc tempore Petnu non fuit Romae, estne consequens, Petrum alio tempore n«n fuisse Romae? Quonam modo igitur rliquid vigoris habet ista argumentatio ex omissione hujus salutationis adversus Petri iter, et adv*ntun> Romam? Non fuisse autem DE S. PETRI EPISCOPATV