Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Sectio I. derlinus ab omniscientia et omnipotentia iun- ctim concepta non differre ait, et (hinc fit, ut aliqui omnipraesentiam inter attributa Dei pror­sus non ponant.) Vid.Docd. J. 309. §• De Creatione Un versi in genere, et huius orbis terrae in specie. Í3eum primam et supremam caussam exiften- tiae omnium rerum , id est, aliis verbis, crea­torem huius mundi esse, supra ostendimus. JVlundi autem nomine complexum omnium re­rum creatarum intelligimus. Creare autem no­bis est, aliquid, quod non existit, producere, seu efficere , ut existat. Sehol. De voce creare. Vid. Docd. 1 1 jg. p. 399* eiusque significatibus in Scriptura S. a J Vulgo creari dicitur id , quod ex nihilo produci­tur. Hocseusu capit verbum Paulius Hebr. A/ »* 3* Ps. 33; 3• at non de creatione , sed de prae­scientia futurorum , quasi iam adessent , (Dei certe menti adsunt) Rom. 4; 17. b) Sed haec ipsa vox adhibetur, etiam in Scrip. S. cum ex praeiacentibus creaturis aliae novae, similes tamen prioribus oriuntur. Unde ad metaphoricum usum etiam transferunt. Eph. 3. 9. Ps. 31.42. Ps. 104; 30. Mundus a Deo creatus initium habuit. Nam extra Deum nihil aeternum , nihil interna neces­sitate et per se subsistens esse potest, hinc se­quitur mundum, id est, seriem istam rerum, creatarum initium habere debuisse. 56

Next

/
Oldalképek
Tartalom