Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
Quaest : An Deus ab aeterno mundos creare potuerit, est metaphysica speculatio. Nos saltem alias rem concipere non possumus, quam quod caussa prior sit effectu suo. CoroLl.\. Debuit itaque aliquod tempus fuisse, quo res extra Deum esse coeperant, atque hoc est initium omnis temporis. Quantum exinde temporis effluxerit , et an Deus totum hoc mundi systema simul creaverit, an successive et diversis temporibus, et adhuc creet, sunt quaestiones curiosae magis , quam utiles et a nobis non expediendae. Cor oli.'i. Si ante natales mundi nihil exstitit praeter Déüm ; nulla etiam praeexstitit materia nullum chaos aeternm et necessarium , ex quo Deus omnia crearet. Ex nihilo itaque creavit Deus, hoc est, vi infinitae voluntatis suae materiam et elementa totius rerum naturae produxit, iisque existentiam dedit. Scholae Graecorum Philosophorum antiquissimae , a Thalete inde ad Socratem usque subtiliter multa de Cosmogonia disputarunt, neque tamen multum lucis huic materiae affuderunt. Id tamen, quod Moses de originibus mundi narravit, etsi fragmentum illud sit tantum exiguum opinionum remotissimae antiquitatis, rationi sanae convenientissimum manet, manebit. Videtur vero magis systematis huius solaris, vel plane terrae nostrae tantum genesim enarrare. Scilicet Moses origines tantum sui populi legumque eius exponere voluit. In maiorum enim suorum historia ad primum usque par hominum , quod Deus creavit, regreditur , eique praemittit antiquissimam traditionem de mundi ipsius creatione. Atque hoc erat totum, quod forte de natalibus mundi noverat Moses: quibus quidquid praeter ea de suo addunt rede Deo eiusque attributis. * 27