Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

de Deo eiusque attributis* 33 a ycc, iü. cr/%p y.a, re\o;. Ps. 102 ; 26-28» Psal. 90 £ 2 sq. et Paullus 1 Tim. VI; 13. 16. Cum hac aeternitate coniuncta est immuta­bilitas, quae in Ps. 102. quoque cum ea con- iungitur. Immutabile est, quod alias esse fieri- que haud potest. Atque alia immutabilitas phy­sica, quae omne incrementum vel decremen­tum proprietatum, naturaeque excludit, aiia moralis , quae cogitationum ac voluntatis decre­torumque vicissitudinem et inconstantiam : de hac plerumque loquuntur sacrae paginae. MaL 3; 6. Ps. 33; 10. Rom. XI; 29. Infinitus est porro /3) intuitu loci etspatii, adeoque omni prae­sens, hoc est, nulli loco alligatus est, nullo spatio concluditur et limitatur, estque velut a- niraa totius universi: quod ni esset, limitatus esset, penderetque a loco , neque omnia per se efficere posset. Ps. 139; /- 10. Jer. 23; 23 sq, i Reg 8; 27. De hac omni praesentia magnae fuerunt Phi­losophorum et Theologorum disputationes,•mul­tique eam ex numero proprietatum Dei expun­xerunt. Triplex autem est modus existendi ubi­que, vel per substantiam, vel per omniscientiam* vel per operationem ubique locorum. Sunt, qui et omni praesentiam substantiae Deo vindicent theologi, quam nec defendimus, nec negamus, cum non satis nobis liqueat, qua ratione spiritus individuus, nihil tangens, atque ipse tangi nes­cius, alicubi praesens sit, locumque impleat, nec satis nobis mens illorum perspecta sit, qui sub­stantiam Dei ubivis praesentem adfirmant. Vid. Michaelis Compend. p. 69. Alii omni praesen­tiam Dei, scientia eorum, quae ubique sunt fiantque, et vi agendi infinita in omnia constare dicunt, ut Hellnnnnus. Alii in facultate infini­ta ubiyis operandi solum consistere aiunt. Doc­C *

Next

/
Oldalképek
Tartalom