Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
S4 Sectio L quantumcunque stultitiam simulacrorum ethnicorum aversarentur, figuratis utuntur et impropriis loquendi formis in describendo Deo, eique oculos, aures, manus , pedes et artus corporeos tribuunt: quae quidem ratio loquendi de Deo, jion solum ex inopia vocabulorum , sed etiam ex insolentia abstractarum idearum illius aevi derivanda videtur, Coroll. 3. E. Deus est incorruptibilis oc<p- Sa^ros , morti non obnoxius Rom. 1; 23. quod secus in creaturis aliis est. II. Si Deus est auctor omnium rerum caussaque prima et novissima: sequitur a nemine productum esse , nemini suam debere existen- tiarn ; (quod Philosophi ens a se adpellant) esse sibi suilicientissimum, id est neminis ope indigere, Rom. XI; 33. Act. 17 ; 24. esseadeoque independentem , sive in existendo , sive in agendo. Rom. XI’-, 33. sq. illimitatum, nemo enim fuit estque , qui limites ei ponere potuisset , possitque hucdum , id est infinitum. Infinitus est a) quoad durationem, quod aeternitatem, vocant. Aeternus est, qui semper fuit, (aeternitas a parte ante.) et qui semper futurus est , (aeternitas a parte post.) Aeternitas ergo duo quasi momenta habere concipitur; alterum, quod originem omnem, alterum, quod finem omnem excludit. Deus initium existendi habere non potuit; nam alias extra ipsum caussa eius existentiae statui deberet, et sic non esset princeps et suprema caussa omnium rerum. Interire vero et finem sortiri illud tantum potest, quod ab alia dependet caussa. Nisi sumas Deum se ipsum destruere debere, quod est absurdum. Prob. exS.S. E$. 44; 6. C. 41.4. Apoc. I;7. 12*