Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
3* Sectio I. res in eo progressus fecerant, sapientioribus inter illos magis arrigit sententia de uno numine summo , et in nomina illa Deorum varia acute movebantur. Haec doctrina de Deo uno , rationi sanae tam probata, (tametsi rudis intellectus huma* nus diu eam ignoraverit) princeps et summa fuit lex nationalis populi lsraelitici, et fundamentum religionis Mosaicae. Exod. 20; 1 seq. Deut. 6. 4- 3. (Esai. $5; sq.f 21. 22.) Eadem doctrina est religionis Christianae basis, et ab hoc dogmate initium capiunt Apostoli, quoties eis cum paganis est disputatio. Act. 14 ,* 14-17. C. 17,- 24. ipsisque Christianis illis, qui olim indololatrae erant, occasione data illud in memoriam redigunt. 1 Cor. VIII; 4-6. E. IV; 6. Ex Christiana religione translata est in Ma- humedanam religionem , cuius vel hoc meritum est, quod crassam illam idololatriam ex magna parte orbis profligaverit: quod quidem ipsum Religioni Christianae acceptum ferendum est primario. Sehol: Nomina Dei hebraica et graeca. §• 4. Spiritualis et infinita natura Dei. V-7i Deus est auctor huius universi, quantum quantum illud est, sequitur 1. Eum esse spiritum , i. e. naturam intellectu et libertate voluntatis perfectissima praeditam. Ratio 1, quia dum hanc molem mundi et omnia, quae ineo cernuntur, creavit, ea prius