Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
cessionis entium. Atqui illud, in quo continetur ratio sufficiens omnium existentium, adpel- latur Deus. E. est Deus. Fac mundum nön esse ab aliquo Deo creatum, turn aut necessario ab aeterno fuit, aut aliquando ortus est. Prius non habet locum , quia omnis mundus, et quae in eo sunt, mutabilia sunt, atque adeo contingentia, et hinc non aeterna, necessaria. Nam, utrem in exemplo ponamus: orbis iste, quem novimus, et quoad integram massam mutabilis est, et quoad singula corpora, teste historia et experientia, et initium habuit , et quotidie mutatur. Historiae quidem testantur , natales huius mundi , regnorum , populorum artiumque secundum fide dignissimum computum historicorum non ultra 6000. annorum assurgere. Experientia vero teste novimus, montes et partes terras alias subsidere et demergi oceano , insulas novas terrae motibus e mari surgere, alibi maris alluvione ripas crescere , alibi carpi et imminui, fluvios alveos suos mutare, quid dicam rebus animalibus , plantis, quarum alia occidunt, alia oriuntur ex aliis. Posterius illud: mundum nimirum ortum esse, sine tamen auctore et conditore aeque absurdum est. Nam, si ortus est, nemine creante , tum I, aut e.r se ortus est , i. e. se ipsum produxit, quod contradictorium est. Debuisset enim eodem tempore exstitisse, et non exstitisse: exstitisse, quia producere debuit, non exstitisse, quia producendus erat, aut 2, casu et fortuito ortus est: hoc autem fortuitum nihil aliud est , quam inane ignoratae caussae nomen, seu terminus, qui nihil declarat: praeterea mundus, in quo omnia inter se pulcherrime apta, ornata, de Deo eiuscfue attributis. 29