Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
3 o Sectio I. certis usibus accommodata , et mirifice ad unum totum efficiendum conspirantia videas : et casu fieri, sibi invicem repugnant. Pudeberis, si ho- rologiuto , si minimum aedificium temere ortum esse dices : quid hanc universi molem et compagem tam mirifice structam , tam splendide ornatam, in quo omnia tam perfecte ordinata et usibus apta sunt, casui tribues? Si milliones litterarum graecarum per miriades annorum inter se iactitando misceas, tamen nunquam Iliadis Homerianae vel unus versus forte existet: et si hoc tamen fieret, tamen id ipsum vires supponeret litteras ita iactitantis. Si itaque hoc universum aeternum esse nequit: et, si neque perse, neque casu oriri potuit, sequitur illud ab alio conditum esse ente , quod et totius descriptionem mente comprehenderit , et voluntatem viresque illud efficiendi habuerit: hoc est , quod intellectu et voluntate praeditum fuerat. Obiectio. Deum nemo unquam vidit. Quae nunquam vidimus, neque ullo alio sensu cognoscere potuimus , de eorum existentia iure dubitamus. R. Verum quidem est, incorporea omnia et spiritualia sensibus agnosci non posse , sed propterea Deus nobis dedit oculos mentis, ut ex iis, quae sensibus cognoscimus , ad ea, quae sensibus non percipiuntur, ab effectis ad caussas regrediamur, quod proprium est spiritus cogitantis. Multa sunt in rerum natura , quae sensibus percipere non possumus, quae tamen ratiocinatione deprehendimus , et mentis oculis yidemus. /