Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634
ÍZ Hic tamen usus V. T. multas habet cautiones et facile in vitium excidere potest. V. Docd. Inji. §• 42.06s. 4. et germ. I, p, 245. Qui V. Testamentum recte explicare cupit, genium antiquitatis, sermonis hebraei, et modum narrandi veterum nosse debet. Omnia illi nimirum sensibus admoverunt, inanimis vitam personamque tribuebant, historias veras mythis involuebant, ipsa praecepta vitae et morum in parabolis seu apologis proponebant. Ipsius religionis, quae V. Testamento continetur, constitutiones sunt adhuc imperfectae , sunt tenuia elementa, puerilia rudimenta, infantiae generis humani adcommodata. Gal. IV; 3. coit, cap. III. 23. 25» Novum Testamentum continet monumenta religionis atque historiae sacra, Christianis proprie destinata : quamquam singuli eius libri ex consilio auctorum speciatim aevi Apostoliéi hominibus, et nonnulli etiam singulis ecclesiis Christianis destinati fuere; Elucet id cum ex lingua, tum styli genere, tum ex inscriptione, ex modo cogitandi et allusionibus ad ritus, opiniones , mores illorum temporum , quae cuncta neque nostris temporibus et conceptibus conveniunt accommodataque sunt, neque sine adpa- ratu quodam eruditionis etstudio , adeoque non omnibus, dicam paucis intelliguntur. Dc Canone librisque Canonis, I. Vox Canon significat a) regulam nor- jnamque (agendi vel credendi) Fid. Gal. VI. 16. %oi%eiv tuo xocvovi, sequi normam vel doctrinam aliquam in vita conformanda. Qonf. Phil. III. 16. Hinc Veteres decreta legesque Conciliorum ad disciplinam Ecclesiasticam pertinentes, — itemProlegomena