Sztrecsko, J. Georgio: Theologia dogmatico moralis (Pestini, 1816)-634

Caeterum utilitas horum librorum V. T. non omnibus temporibus aeque magna est. Di­stinguenda sunt 1 , tempora ante Christum natum , cum vi­geret adhuc Oeconomia Mosaica; 2 , tempora Christi et illis proxima , in qui­bus maiorem usum habebant V. T. libri, quam constituta iam et firmata republica Christiana* De his temporibus accipienda sunt oracula Chri­sti et Apostolorum loan. V; 39. Rom. XV; 4. 2. Tim. Ill. 15. 16. 2 Petr. I. 20. 2 1. Pro coaevis Ie- su , pro Judaeis, qui de veritate Religionis Chri­stianae ex suis oraculis edocendi erant, rnulto utiliores erant isti libri V. T. 3, tempora nostra , quae magis illuminata sunt , nobis non opus est per atrium Iudaismi in adyta Christianae R. penetrare, vid. l.c. p. 241. fin et 242; nobis non tantum usum praestant, atque priorum temporum hominibus , viliorisque sunt utilitatis et pretii. Habent tamen adhuc non contemnendum usum. Utilitas haec pertinet a) vel ad eruditio­nem. Eruditus emm inde generis humani origi­nes, fata antiquissima, religionis publicae vicis­situdines, doctrinae de Deo et rnoribus histo­riam , Mosaicae Legis sapientiam, carminum sa­crorum elegantiam sublimitatemque cognoscere <et admirari potest, b) vel ad religionem. Eius respectu habet V. T. usum in demonstratione veritatis Rei. Christianae adversus Iudaeos; dein valet ad multa loca N. T. illustranda et interpre­tanda, qui usus hermeneuticus dicitur. Accedit his usus dogmaticus, quatenus N. T. multa do­gmata supponit, uberius in V. T. proposita, e. gr. de origine mundi, peccati, de creatione , de attributis Dei etc, et usus moralis. Vid. Docd. Jnst. p, I. Jf. 4«. de Religione cognoscendaeq. eius principiis, ll

Next

/
Oldalképek
Tartalom